MOSCHUS

MOSCHUS
I.
MOSCHUS
Citharoedus nihili, Agrigentinus, sic dictus, quod victor praemium μόχον sive vitulum tulerit. Vide Scholia in Aristoph. Acharn. p. 371. A.
II.
MOSCHUS
Grammaticus, et poeta Syracusanus Bucolicus, quem Aristarcho fuisse familiarem scribit Suidas. Floruit sub Ptolemaeo Physcone.
III.
MOSCHUS
fluv. nunc vulgo Morava, in Mysia superiore ex Orbelo monte in Danubium fluens; Moschius Ptol. Vide ibi.
IV.
MOSCHUS
seu Moschi Capreolus, a reliquis capreolis, iuxta Arabes, in eo differt, quod duos dentes habet exsertos, ut apri dentes, quos sicas Plin. vocat. Est autem is unde muscum habemus, odoramenti genus praestantissimum. Damir, Etiam ad hanc speciem pertinet Musci capreolus, nigri coloris ---- staturâ similis et tenuitate crurum et ungularum divisione. Nisi quod unusquisque ex illis albos dentes duos habet, ex ore exsertos, in inferiore maxilla, ad faciem eius erectos, ut apri dentes. Reperitur is in Sinis, in provinc. Xensia, ubi Xe appellatur; item in Suchvena, Iunnania, locisque illic ad Occasum vicinioribus: habetque tuber seu exsuperantiam quandam ad umbilicum, quae parvum marsupium referens subtili pellicula ac subtilissimis pilis vestitâ, constat; ubi muscus, de cuius generatione vide Matthiolum Commentar. in Dioscoridem l. 1. c. 20. Sed et in India animal frequens, optimae vero notae, in urbe et regione Tubet notissima, ultra Chorasanam sita, quô muscô ipsi Indi suô utuntur libentius. Colore est subflavus, cum qui ex India advehitur, ad nigrum vergat. Sim. Sethi: Sinensi quoque praestat duabus de causis, namque et pascuntur capreae Tubetienses spicâ odoratâ seu nardô aliisque aromatibus, quum Sinenses herbis vilioribus pascantnr; et Tubetienses muscum non solent e folliculis suis educere, quod Sinenses faciunt, Masudius l. Mixtionis auri cum metallis substantiae terreae etc. Sunt autem tubera illa seu marsupia, si sincera sint, praestantissima adeoque vehementis odoris, ut odoratus organum offendant. At versipelles Mercatores, ex sanguine, pellibus aliisque animalis exuviis muscho additis, marsupia, quae pellis animalis subministrat, infarciunt, ac tamquam vera et genuina venditant. Adeo enim suaviter et pellis olet, ut totam domum aliquam reddat fragrantissimam, uti docet Ioh. Baptista Tavernier, qui in India aliquot huiusmodi capreolos vivos sibi clam ab incolis (palam enim efferre non licet) coemit, et effigiem animalis, una cum descriptione eius insigni, Itinerario suo Indiae, inseruit. In Sinis prro urbem Sanuyen moschô maxime nobilitari, animalque ex Regno Lu, in vicinum Laos translatum, brevi emori: sed et carnem eius occisi pro cibo ab incolis adhiberi, notat Auctor Anonymus sinae et Europae c. 40. Vide quoque infra in voce Muscus: uti de muribus Moschum odore referentibus, Mures Moscovitici: de Moscho vero novi Pontificis marsupio serico una cum 12. gemmis, poni solito, infra voce Signum.
V.
MOSCHUS
vide Iohannes Moschus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Moschus — bildet den Inhalt des Sogenannten Moschusbeutels, den das männliche Moschustier (Moschus moschiferus L.) in der Mittellinie des Bauches, durch lange Bauchhaarverbergung zwischen dem Nabel und der Rute, dieser letzteren jedoch näher trägt [1]. Als …   Lexikon der gesamten Technik

  • Moschus — Moschus: Die in dt. Texten seit dem 17. Jh. bezeugte Bezeichnung für das als Parfümduftstoff verwendete Drüsensekret aus dem Beutel einiger männlicher Säugetiere (insbesondere des Moschustieres und der Bisamratte) ist aus gleichbed. spätlat.… …   Das Herkunftswörterbuch

  • Moschus [2] — Moschus, 1) (Bisam), die in den Beuteln des männlichen Bisamthieres enthaltene, mäßig weiche, körnige, dunkelbraune Substanz, von bitterlichem Geschmack, sehr durchdringendem, äußerst mittheilbarem, concentrirt widerlichem, bei größerer… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Moschus [1] — Moschus (Moschusthier), s. Bisamthier …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Moschus — (Bisam), das Sekret, das von dem männlichen Moschustier (s. d.) in einem in der Nähe der Geschlechtsteile liegenden Beutel (Moschusbeutel) abgesondert wird. Man unterscheidet im Handel tongkinesischen (tibetischen, orientalischen) als besten,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Moschus — Moschus, Bisam, eigentümliches Sekret des Moschustiers (s.d.), bildet frisch eine weiche, rötlichbraune Masse von durchdringendem Geruch und bitterm, scharfem Geschmack; durch Austrocknen wird es zu einer schwarzbraunen, zerreiblichen Masse. M.… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Moschus [2] — Moschus, griech. Idyllendichter aus Syrakus, im 2. Jahrh. v. Chr., Nachahmer des Theokrit …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Moschus — Moschus, siehe Bisam …   Damen Conversations Lexikon

  • Moschus [1] — Moschus, Bisam, Secret des männlichen M. thieres, eines rehähnlichen Wiederkäuers in den Gebirgen Mittelasiens, in einem Beutel zunächst den Geschlechtstheilen angesammelt. Der M. ist frisch weich und röthlichbraun, außerordentlich stark riechend …   Herders Conversations-Lexikon

  • Moschus [2] — Moschus , altgriech. Idyllendichter, geb. um 217 v. Chr. zu Syrakus, Zeitgenosse des Bion (s. d.), dessen Tod er besang, phantasiereicher Nachahmer des Theokrit. Seine wenigen Dichtungen werden gewöhnlich mit denen des Bion und Theokrit verbunden …   Herders Conversations-Lexikon

  • Moschus — Sm Sekret männlicher Moschustiere, daraus hergestellter Duftstoff per. Wortschatz fach. (17. Jh.) Entlehnung. Entlehnt aus spl. mūscus, dieses aus gr. móschos, aus pers. mušk, verwandt mit oder entlehnt aus ai. muṣká Hode, Hodensack . So benannt …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”